- CIRCUS Maximus
- CIRCUS Maximuslocus in urbe roma amplissimus ac pulcherrimus, spectaculis olim destinatus. Eum Tarquinius Priscus non exstruxit solum sed et exornavit, Liv. l. 1. c. 35. Tum primum Circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est: loca divisa Patribus Equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati, spectavêre furcis duodenos ???b terra spectacula alta sustinentibus pedes. At Dionys. l. 3. Idem Tarquinius Priscus in Circo Maximo, inter Palatinum et Aventinum montes sito, primus circumquaque operta tectô fecit sedilia. Nam antea stantes spectare solebant furcis tabulata sustinentibus. Locos spectaculorum in 30. curias distribuit, ut Curialium quisque spectaturus, suô locô sederet: quod opus et ipsum procedente tempore annumer andum erat, inter spectacula totius urbis pulcherrima. Longitudo eius trium stadiorum cum dimidio, latitudo 4. iugerum, a duobus maioribus lateribus, et unô minore, cingitur Euripô, qui aquas accipiat, decempedali profunditate simul ac latitudine. Post Euripum exstructae sunt triproticus, imae habent lapidea paulum scandentia sedilia, supr duplici contignatione sunt lignea, duas maiores porticus tertia minor coniungit transversun lunatâ specie apposita, ut ex tribus una conficiatur amphitheatr alis 8. stadiorum amplitudine C. pass. centum quinquaginta mill. hominum capax. Reliquum e minoribus latus, quod subdiale est, habet fornicatos carceres, unde equi emittuntur, omnes unô clausi repagulô. Extere ambit Circum simplex contecta porticus, habens officinas et superne cellas, per quas spectatores intrant, et ascendunt per officinas singulas, ut nulla confusio exoriatur inter tot hominum milia, tum venientia, tum discedentia; Nomen an a Circe, quae prima in honorem Solis ludicrum hîc agi solitum excogitavit, an a circuitu, quod rotundus esset, vel quod circum metas ferretur pompa, vel quod circum spectaculis aedificaretur? Varro, l. 4. de Ling. Lat. Certe uti Circum Latini, sic Graeci Κύκλον, dixêre; nam, Circus est Κύκλος: adeoque, quod circa metas in co currerent equi, septemque circulos facerent, inde Circus appellatus. Apollonius de loco Certaminis curulis,----- εἰς εὐρέα κύκλον ἀγῶνος.Sed et ἀγῶνα inde dictum Grammatici argutantur, quasi ἀγώνιον, quod rotundus et sine angulis esset etc. Soli autem sacer fuit, Corippus Africanus, l. 1. num. 17.Solis honore novi grati spectacula CirciAntiqui sanxêre Patres.At ludi, qui hîc celebrati, partim Neptuno, partim Cereri. Vide supra in Circenses ludi. Forma oblongiorem referebat Circulum, ovumque, qualis et Amphitheatri forma, repraesentabat: Ni malis fuisse ad instar fundae, quae in medio latior est, utrinque strictior. Certe sic dicta in Circo Constantinopolitano ultima meta est, Graece σφενδόνη, quod eâ parte Circus in angustias, ad instar fundae, cogeretur. Quemadmodum Terrarum Orbem, qui ad Ortum et Occasum in arctum stringitur, σφενδόνῃ ἐοικήκαν Dionysius esse dixit. Unde Circum claudi utrinque in tertem orbem, ait Corippus. Et quidem pars Circi ubi metae ultimae, superior dicta est, in qua arae tres, Saturni, Iovis et Martis, ἄνωθεν τῆς πυραμίδος, ut habet Io. Lydus, i. e. supra obeliscum, qui stabat in medio: pars illa, ubi carceres, inferior, in qua arae itidem tres, Veneris, Mercurii et Lunae. Media vero pars, Spina, in qua ingens obeliscus erectus stabat; Infima tandem dicta, in qua primae merae. Ulterius tribus porticibus tristegis, ut dictum, cinctus, fossis quoque circumdatus est et Euripis, quae Nero sustulit, habuitque suum podium et cancellos. Carceres item, et binos ordines ostiorum, e quibus emittebantur quadrigae, certaturique, qui committi dicebantur. Statius, Theb. l. 66. v. 372.---- ---- Quisnam ista duo fidissima Phoebo,Nomina commisit Deus in discrimina Reges?ex Homerico ξυνέηκε μάχεςθαι Il. a. occasione sumptâ; fiebatque haec commissio nominibus certantium in urnam coniectis atque inde a Praetore eductis. Virg. l. 5. Aen. v. 132.Tum loca sorte legunt. ---- ----Claudian. de 6. Honorii Consul. v. 5.---- --- Campus sollemnis et urnaeLuditur in morem.In Circo hoc, mentorat porro Tertullianus, Ova Castori: Delphinos Neptuno: Obeliscum Soli: Euripum Cybeli: locum apud metas subterraneum Conso: aedem quoque Murciae, dicata, l. de Spectaculis. Coeterum Carceres primum ex topho, lignoque, dein sub Claudio Imperatore ex marmore fuêre, qui idem metas insigniores inaurari voluit: solum miniô et chrysocollâ sterni Caligula;auri argentique scobe conspergi mandavit heliogabalus, dolens quod non posset etiam electri. Et ne quis non sederet molliter, non solum Magistratibus ac hovoratioribus tomentum, quod leuconium et gnaphalium, sed et multitudini substernebatur, quod e concisis arundinibus factum, nomine propriô Circense dictum est. Ne quoque unus alteri molestus esset, cancellis sedilia discernebantur. Exornabant quoque locum Deorum sub Imperatorib. Ethnicis; Principum sub Imperatorib. Christianis (vide infra Lauratus) imagines gypseae, ac spolia hostibus detracta: solebantque servi nuces et fractum cicer per illum clamando circumferre, ac in cortinis aquam portare, quam elurienti sitientique plebi venderent. Sub Circo in cellis antrisque impudicae prostabantk feminae, et res furtô ablatae vendebantur: unde Horatio, l. 1. Sat. 6. v. 113. Circus fallax dictus est, etc. Nec prisca solum Roma suos Circos habuit, sed et nova, Constantinopolis videl. Mediolanum item, aliaeque urbes, ad Romae imitationem. Sed Circi Constantinopolitani et Romani;o ut et Romani, ac Olympiaci veteris, ad cuius exemplum Romanus Circus institutus est, ratio non in omnibus eadem fuit, uti docet Salmas. ad Solin. p. 901. et 902. quem vide: Plura vero hanc in rem, apud Ioann. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 4. et Thom. Dempster. in Paralipom. nec non, in voce Circi: Inprimis vero apud praefatum Salmas. d. l. passim, Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 15. ubi de Ι῾πποδρομίᾳ, Circensibusque Olympicis pluribus agit, ut et hîc in vocibus, Ag???, Balbis, Carceres, Circenses, Creta, Euripus, Hermae ἀφετήριοι, Meta, Miliarii, Missus, Ostia, Ova, Porticus, Processio, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.